- RHESUS
- RHESUSStrymonis et Euterpes Musae fil. Rex Thraciae, qui albis equis in auxilium Troianorum venit. Sed prodente Dolone speculatore Troianô, a Diomede et Ulysse, primâ nocte occisus est. Virg. l. 1. Aen. v. 473.Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velisAgnoscit lacrimans; primo quae prodita somnoTydides multâ vastabat caede cruentus,Ardentesque avertit equos in castra, priusquamPabula gustâssent Troiae, Xanthumque bibissent.Gatullus, Epigr. 56. v. 16.Nec Rhesi niveae citaeque bigae.Claudianus de Rhesi equis:Grataque retulerat raptos ad castra iugales:Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis.Impetus excessit Zephyros, candorque pruinas.Apud Virgilium, l. 4. Georg. v. 462. Rhesi Mavortia tellus ponitur pro Thraciâ. Mela l. 2. c. 2. Tum Rheso regnata quondam pars Thraciae. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.